- ASPIDES pictae
- ASPIDES pictaein diadematibus Regum Aegypti, invictum imperii robur denotabant. Aelian. l. 6. c. 38. Τῶν ὑπ᾿ ἀπίδος δηχθέντων οὐ μνημονεύεται οὐδεὶς ἐξάντης γεγονέναι τȏυ κακοῦ. Ε᾿νςθέν τοι καὶ τοὺς βασιλεῖς ἀκούω τῷν Αἰγυπτίων ἐπὶ τῶν διαδημάτων φορεῖν πεποικιλμένας ἀπίδας, τῆς αρχῆς ἀνιττομένους τὸ ἀνίκητον, Eorum, qui ab aspide morsi sunt, nemo a malo (i. e. a. morte) traditur fuisse immums. Unde est, quod Aegyptiorum Reges in diadematibus pictas aspides ferre, audio, ut invictum Imperii robur sic significent. Ubi rationemhieroglyphici huius habes, quia nempe invictum Aspidis venenum est. Phile. c. 59.Τῆς ἀπίδος τὸ δῆγμα δῆγμ᾿ ἔςτι ςθανάτου,Μὴ, μὴ, Γαληνὲ, μηδὲ φάρμακον χέῃς.Repente mortem morsus infert aspidis.Ne, ne Galene, pharmacum ne infuderis.Ipse Galenus de Theriac. l. 1. c. 8. In magna Alexandriae urbe saepe vidi, quam cito mortem (aspides) inferant. Quoties enim aliquem buius supplicii lege dammatum, humaniter citoque interimere volunt, admotam pectori bestiam aliquantulum inambulare iubent et hominem hâc ratione statim enecant. Et nota de Cleopatra, aspidis, ephe, Hebraeis dictae, morsu se ipsam interimente historia: Hypnalem, hoc genus aspidis, quod somnô necet, vocat Isidor. Orignin. l. 12. c. 4. etc. Vide Bochart. Hieroz. part. poster. l. 1. c. 1. et 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.